monumenta.ch > Notkerus Balbulus > csg456.136 > QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT. > VIIII. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE. > sectio 7 > sectio 21 > sectio 46 > csg456.346 > sectio 2 > sectio 11 > XVIII. ANNAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUS REX. (a. 507/511) > csg456.162 > 240 > 301 > 312 > 100 > sectio > csg456.116 > 202 > sectio 7 > sectio 17 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 07, 5
Quis talia facinora, cum invenisset, celavit, aut vendidit ipsos trahens homines . Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus? Imo a quibus prodi potuit? Ab ipsis enim reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur. Samothracia et Eleusinia reticentur: quanto magis talia, quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina servatur ? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei.